- TALEMANNI
- TALEMANNIdicuntur apud Grôninganos Triumviti, velut Collegii Praesides ac Rectores, eo quod nomine reliquorum in Senatu verba faciunt; ex taele, oratio, sermo, et man, vir. Ubbo Emmius, in Groninga, p. 61. At Talemarii, vel Talemellarii apud Rerum Gallicar. Scriptores, panifices sunt, uti ex veter. Regestis A. C. 1228. et 1231. docet Car. du Fresne, ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.